previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem repleuit, imperatorum proprio sanguine manantes secures habet, ne turbato militiae ordine uindicta deesset, ex castris publice speciosas, priuatim lugubres duplici uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante animo uos, bellicarum rerum seuerissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione conplector, quia animaduerto fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecillitatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutem, sicut par est, repraesentem. tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foueras, quem puerum litteris, quem iuuenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte e praesidio progressus hostis fuderat, uictorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item, Postumi Torquate, Latino bello consul filium, quod prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: